Liber Paralipomenon Primus*

Caput 29: Versus 17

Sexcentis argenteis.Quia doctorum testamentum praedicatione ad cognoscendam fidei veritatem per praedicatores in usum veri Salomonis homines adducuntur. Sexcenti ergo, id est sexagies deni perfectionem evangelicae doctrinae significant, in qua perfectio legis omnino consistit: praecipue cum Redemptor noster sexta die passus, omnia quae de se in lege et prophetis scripta erant, complevit; unde ait.Consummatum est. Et inclinato capite, emisit spiritumJoan. 19..Centum.Qui sunt ter quinquageni, et Veteris Testamenti propter Pentecosten et jubilaeum et triplicis Scripturae distinctionem, quia dicitur:Necesse est omnia impleri quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de meLuc. 24., manifeste significant.
(* Traductions européennes)